monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 300, 23
Illis itaque cum indignatione properantibus ad dominum regem, noster archiepiscopus ad novum regem iter arripuit. Cum vero Londonias pervenisset denuntiavit ei rex iunior ne progrederetur, nec civitates eius aut castella intraret, sed reciperet se cum suis infra ambitum Ecclesiae suae, et suis denuntiatum est ne regni fines exeant, nec prodeant in publicum: sed, sicut se ipsos diligunt, caveant sibi.